- SEPOSITIO
- SEPOSITIOpeona relegatione, sicut relegatio exiliô, mitior, indigitatur Suetonio in Tito c. 9. estque relegatio seu exilium, negotii alicuius honesti specie velatum. Sic L. Antonius M. Antonii III. Viri nepos, sepositus ab Augusto Massiliam legitur, apud Tacit. Annal. l. 4. c. 44. Vide quoque de Aprippa, Suetonium Augusto c. 65. et supra Mucianus, infra it. Tarrutinus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.